- CERATIUM
- CERATIUMnomen monetae, in LL. Georgic. et apud Cedrenum ann. 24. Leonis Isauri; quod genus ab ipsius Numae temporibus obtinuit, si Cedreno fides. Fecerunt autem Ceratia duo argentea milliarensem, qui hinc δικέρατος Scriptoribus dicitur; sicut τετρακέρατον duplicem milliarensem vocant; adeoque ceratium, idem cum drachma est, pars nempe solidi 24. et 12. constabat follibus aereis. Vide Car. du Fresne Dissertat. de inferioris avi Numism. Proprie autem Κεράτιον, granum Siliquae arboris, quod in ponderibus locum obtinuit; dicta vero arbor illa etiam κερατία Graecis, quod fructus esset instar cornu curvatus et falcatus. Et quidem pomum eius, quod siliquae simile esset, siliqua dicta mandebatur: semina, quae intus, amara et esui inutilia: cortex autem ipse praedulcis et edulis erat, Plin. l. 15. c. 18. et 24. Atque huiusmodi fructus indigitatur nomine κερατίων, Lucae, c. 15. v. 16. ubi de filio prodigo: Hîc enim non siliquas leguminum intelligi, res ipsa loquitur, et nomen κερατίων, sed siliquas silvaticas, quibus in Syria et Iudaea porci nutriebantur. Hand enim arborem Ceronicam, seu Siliquam, in Ionia et Syria plurimam nasci scribunt cum Theophrasto Plinius. Sed et possunt τὰ κεράτια ἃ χοῖροι ἤςθιον, apud evangelistam de his siliquis accipi, e quibus exprimi solebat sucus. In Syria namque vinum e siliqua fecisse, docet Plin. l. 14. c. de vinis factitiis. Quae κεράτια sic expressa, porcorum pabulo servabantur, ut et vinacea. Haec itaque nepos ille in magna sua fame avide voraverit. Coeterum et apud Poetas Siliquae, de renui victu, verum hac de re infra dicemus, in voce Siliqua; plura vide apud Salmas. ad Solin. p. 459. et 460. aliquid etiam in Xyloceratium.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.